- REMUS
- REMUSfrater Romuli, primi Romanorum Regis, qui quod nova urbis Romae moenia per ludibria transiliisset, a fratre est interfectus, aut, ut alii volunt, a Celere quodam Tribuno. Post cuius mortem obortâ pestilentiâ, consultô oraculô responsim est, placandos esse manes Remi: ob quam rem sella curulis cum sceptro et diademate, et ceteris regni insignibus, semper iuxta Romulum quidvis sancientem ponebantur, ut mortuus etiam Remus parties imperare videretur. Unde est illud Virg. Aen. l. 1. v. 292.——— Remo cum fratre QuirinusIura dabunt, ——— ———Hic una cum Romulo urbem Romam condidisse fertur. Plin. l. 8. c. 17. Sicut de conditoribus nostris accepimus. Marcus Manilius, Astronom. l. 5.Qua gentius cum fratre Remus hanc condidit urbem.Tibullus, l. 2. eleg. 5. v. 23.Romulus aeternae nondum firmaverat urbisMoesia, consorti non habitanda Remo.Mihi tamen (inquit Dempusterus9 animadversum, a Remo fundamenta eius iacta, erat enim maior natu. Stat. l. 5. Sylv. 2. v. 18.—— Neque enim de sanguine cretusTurmali, trabeaque Remi.Idem, l. 2. Sylv. ult. v. 60.Dices culminibus Remi vagantesInfandos domini nocentis ignes.Propertius, l. 4. Eleg. 1. v. 9.Quis gradibus domus ista Remi se sustulit olim.Idem, l. 2. eleg. 1. v. 23.Regnave prima Remi, aut animos Carthaginis altae.Martialis, l. 10. Epigr. 76. v. 4.Sed de plebe Remi, Numaeque verna.Iuvenalis, Sat. 10. v. 73.Turba Remi sequitur fortunam. ———Et ante Omnes Catullus, epigr. 59. v. 5.Glubit magnanimos Remi nepotes.A fratre Romulo occisum volunt poetae. Propertius, l. 4. Eleg. 1. v. 49.Si modo Avernalis tremulae cortina SibyllaeDixit, Aventino rura pianda Remo.Idem, l. 3. eleg. 8. v. 50.——— Et caesô moenia firma Remô.Horat. Od. 7. epod. v. ult.Ut immerentis fluxit in terram RemiSacer nepotibus cruor.Lucanus, l. 1. v. 95.Fraternô primi maduerunt sanguine muri.Hic, ut Romulus, nomne habet a ruma, i. e. mammâ, quam lupa infantibus praebuit, vel ipso Pliniô teste, apud quem hactenus l. 15. c. 19. mendose scriptum est rumen. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.